CHORAZANA

CHORAZANA
CHOrAZANA
Regnum olim peculiare, nunc provinc. Persiae, ubi olim Bactra, Parthi, Sogdiani. Postquam enim
Impetium Tartaticum instauravit Timur-lenk, vulgo Tamerlanes, post obitum eius, intestinis filiorum dissidiis id multum diminutum est: quorum tamen natu maximus Scha-Rogu: in Turkestana, Schagadaia, Mavaranaharia, Persia, Gasna et Indostana, late reguavit. Inter huius successores variis rerum vicibus obortis, Regnum eius in duo Regna, Chorazan et Mawaranachar, divisum est A. C. 1451. quae iterum coniuncta A. C. 1452. post obitum Regis Abunaid, denuo dissilierunt, A. C. 1470. Sequenti tempore, Rex Chorazanae Schabekus seu Subakanus, Usbekanum Imperium condidit an instauravit: quod hodie complectitur, quidquid inter Persiam, Indiam, Chinam et Cathaiam tertatum iacet. Sed Ismael Sophi Persarum Rex, gravissimô contra eum susceptô bellô, eum totâ Chorazanâ pepulit: a quo tempore, inter Usbecanos et Persas, odium internecinum et hinc perpetua discordiarum seges est. Vide Georg. Hornium Orb. Imper.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SCHABEK seu SABAKAN — Rex Chorazanae, pulsô Bucakô Usbekorum Rege et Baburô cognatô eius, qui in Mauranalharia late regnabat, in Indiam eiectô, Usbekanum Imperium vel condidit vel instauravit, seu initium saeculi XVI. Sed ab Ismaele Sophi Persarum Rege totâ Chorazanâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”